monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 114
{XXIX} reliqua ad veneficia pertinentia quae dicit, quamquam falsa existimantes, omittemus, praeterquam ubi inrisu coarguent eum: dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii; eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si vero inferatur, perniciosissimum. linguam, si viventi exempta sit, ad iudiciorum eventus pollere, cor adversus quartans inligatum lana nigra primae tonsurae.